Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Acts 9

The Acts of the Apostles

Return to Index

Chapter 10

1

 vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica 


2

 religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper 


3

 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli 


4

 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei 


5

 et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus 


6

 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare 


7

 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant 


8

 quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen 


9

 postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam 


10

 et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus 


11

 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram 


12

 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli 


13

 et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca 


14

 ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum 


15

 et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris 


16

 hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum 


17

 et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam 


18

 et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium 


19

 Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te 


20

 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos 


21

 descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis 


22

 qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te 


23

 introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum 


24

 altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis 


25

 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit 


26

 Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum 


27

 et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant 


28

 dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem 


29

 propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me 


30

 et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait 


31

 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei 


32

 mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare 


33

 confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino 


34

 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus 


35

 sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi 


36

 verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus 


37

 vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes 


38

 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo 


39

 et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno 


40

 hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri 


41

 non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis 


42

 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum 


43

 huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum 


44

 adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum 


45

 et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est 


46

 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum 


47

 tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos 


48

 et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus 


Acts 11

 

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: