Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

John 7

The Gospel According to Saint John

Return to Index

Chapter 8

1

 Iesus autem perrexit in montem Oliveti 


2

 et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos 


3

 adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio 


4

 et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio 


5

 in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis 


6

 haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra 


7

 cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat 


8

 et iterum se inclinans scribebat in terra 


9

 audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans 


10

 erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit 


11

 quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare 


12

 iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae 


13

 dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum 


14

 respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado 


15

 vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam 


16

 et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater 


17

 et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est 


18

 ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater 


19

 dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis 


20

 haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius 


21

 dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire 


22

 dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire 


23

 et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo 


24

 dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro 


25

 dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Iesus principium quia et loquor vobis 


26

 multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo 


27

 et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat 


28

 dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquor 


29

 et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper 


30

 haec illo loquente multi crediderunt in eum 


31

 dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis 


32

 et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos 


33

 responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis 


34

 respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati 


35

 servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum 


36

 si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis 


37

 scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis 


38

 ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis 


39

 responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite 


40

 nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit 


41

 vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum 


42

 dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit 


43

 quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum 


44

 vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius 


45

 ego autem quia veritatem dico non creditis mihi 


46

 quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi 


47

 qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis 


48

 responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes 


49

 respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me 


50

 ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et iudicat 


51

 amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum 


52

 dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum 


53

 numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis 


54

 respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est 


55

 et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo 


56

 Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est 


57

 dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti 


58

 dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum 


59

 tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo 


John 9

 

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: