Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Deuteronomy 13

The Fifth Book of Moses, called Deuteronomy

Return to Index

Chapter 14

1

 filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo 


2

 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram 


3

 ne comedatis quae inmunda sunt 


4

 hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram 


5

 cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum 


6

 omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis 


7

 de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis 


8

 sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis 


9

 haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite 


10

 quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt 


11

 omnes aves mundas comedite 


12

 inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum 


13

 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum 


14

 et omne corvini generis 


15

 strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum 


16

 herodium et cycnum et ibin 


17

 ac mergulum porphirionem et nycticoracem 


18

 onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem 


19

 et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur 


20

 omne quod mundum est comedite 


21

 quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae 


22

 decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos 


23

 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore 


24

 cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare 


25

 vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus 


26

 et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua 


27

 et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua 


28

 anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas 


29

 venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris 


Deuteronomy 15

 

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: