Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Genesis 29

The First Book of Moses, called Genesis

Return to Index

Chapter 30

1

 cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar 


2

 cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui 


3

 at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios 


4

 deditque illi Balam in coniugium quae 


5

 ingresso ad se viro concepit et peperit filium 


6

 dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan 


7

 rursumque Bala concipiens peperit alterum 


8

 pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim 


9

 sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit 


10

 qua post conceptum edente filium 


11

 dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad 


12

 peperit quoque Zelpha alterum 


13

 dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser 


14

 egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui 


15

 illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui 


16

 redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa 


17

 et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum 


18

 et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar 


19

 rursum Lia concipiens peperit sextum filium 


20

 et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon 


21

 post quem peperit filiam nomine Dinam 


22

 recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius 


23

 quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum 


24

 et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum 


25

 nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam 


26

 da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi 


27

 ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te 


28

 constitue mercedem tuam quam dem tibi 


29

 at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua 


30

 modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae 


31

 dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua 


32

 gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea 


33

 respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent 


34

 dixit Laban gratum habeo quod petis 


35

 et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum 


36

 et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius 


37

 tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius 


38

 posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent 


39

 factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa 


40

 divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus 


41

 igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent 


42

 quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis Iacob 


43

 ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos 


Genesis 31

 

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: